- LIMOSINA
- LIMOSINAdicta est non modo Italis sed et Hispanis praesertim. Lingua illa, quam Romanam Galli vocârunt, Rustica viz. et Semibarbara, dequa retro vide, in voce Latina, et infra suo loco. Ex quo enim exacti ab Hisp. Mauri, redactum est potissimum vulgare idioma ad tres linguas, Vasconicam s. Biscainam, quae in Biscaia Navarra, Guipuscoa et Alva obrinuit: Castellanam alteram (quae rarioris fuit usûs, utpote barbaris aspersa vocabulis, a quibus tum demum purgata est, cum ad unicum Principem tota Hispanorum potestas rediit) usitatam apud Castellanos, Toletanos, Asturienses, Extremadurenses et Granatenses; Item in Gallaecia, Andalusia, Lusitania ac Arragonia, exteris subinde vocabulis, Arabicis, Francicis aliisque intermixtam: actertiam, Limosinam, cuius usus fuit in Catalaunia, in Comitatibus Ruscinonensi et Ceritanensi, in Aquitania, Occitania, at queadeo, ut Scriptores Hispani volunt, in ipsa Galliae Regum aula; a Catalaunia, in Valentiae, Maioricae et Minoricae postea Regna transiit, quod ea ad Barcinonenses Principes perinde spectarent. Hanc a Lomovicum Urbe Galliae notissima denominatam, indequeve in Catalauniam transiisse, cum Francorum exercitus Pyrenaeos montes transgressi has insidere provincias coepissent, ex variis tum gentibus conflati, maxime ex ea Occitaniae parte, in qua Urbs Catalens sita, tradunt Calça in Catalaniac. 16. escolan. Hist. Valentiae Tem. 1. c. 14. et Andr. Boschus de titul. Honor. Catalan. l. 1. c. 2. §. 4. 5. et l. 2. c. 17. Ut ut sit, constatidem esse fere Catalaunorum idimo, quod Galliae provincialium, quodqueve in Catalauniam introductum fuisse a Comitibus Barcinonensibus, vero proximum est, ex quo Provinciae Comitatum suis adiunxêre dominiis. Ea quippe lingua nitida adeo, florida, culta, ac polita est habita, ut nulla fere exstiterit regio, in quam non recepta fuerit, cum maxime in Principum aulis ingenti in pretio haberentur poëtae Provinciales, eorumque poëmata, ut genio quasi dotata singulari, ubique ferme legerentur. Ipsum Petrarcham idiomatis huius vocabulis carmina sua crebro aspersisse, iidem Auctores observant. Ceterum Raimundus Montanerius, qui vixit circa A. C. 1300. Historiam suam eadem linguâ exaravit et Carnobellus in Chronico, eiusdem idiomatis tabulas variaqueve acta descripsit etc. Vide plura hanc in rem, apud C. du Fresne in Gloss. Praef. ubi Chartam, in Ruthenensi Comitatu. ubi Lingua Lemovicina perinde usurpata, circa A. C. 1100. exaratam, et veteris Latii non parum retinentem, curioso Lectori exhibet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.